+Rūrsus tacet Iūlia. Iam nōn rīdet. Audit et audit. Videt līlia et rosās. Sunt multae, sunt pulchrae. Tacent. Sed … Audiuntne\marginpar{e\emph{ae}: ros\emph{ae}\\e\emph{am}: Iūli\emph{am}}eae eam? Suntne eae quae eam respondent? Iūlia rūrsus audit.
+
+``Lalla…'' Cantant! Līlia cantant!
+
+``Lallalla!'' Rosae etiam cantant!
+
+``Ō, improbam ancillam! Dēlia, tacē! Iam nōn dormit mea bona et proba puella.''
+
+Aemilia īrāta est, quia fīlia sua iam rūrsus nōn dormit, quia rūrsus Dēlia, quae ancilla eius est, cantat. Id Mārcum, fīlium eius quī quoque adest, dēlectat: Rīdet eās trēs.\marginpar{eās trēs: eās, quae trēs sunt\\(\emph{nōm.}: trēs, trēs, tria;\\\emph{acc.}: trēs, trēs, tria)}Iam Dēlia etiam īrāta est, et Aemiliam respondet: ``Ancilla tua tantum cantat, nōn rīdet dominam neque fīliam eius. Puerum tuum verberā!''
+
+Quīntus venit. Aemiliam Dēliamque īrātās videt, laetumque Mārcum. Eum accūsat: ``Quid is agit? Rūrsusne improbus est?'' Iūlia tantum nōn īrāta est, quia adest familia sua (sine Iūliō) quam amat. Iam sōla nōn est! Rīdet quia Mārcus rīdet – rīdet cum Marcō.
+
+Mārcus: ``Quid? Cūr Iūlia mē rīdet?'' Īrātus Quīntum pulsat.
+
+\mychapter{}{MVLTAE VILLAE, MVLTAE PORTAE}{AD CAPITVLVM VI}{}
+
+\marginpar{\vsnonl{-7}mīlia: \marpic{0.5}{milia.png}}Ecce fēminae ante mūrum. Ex portā in mūrō vir ad eās equō vehitur. Fēminās salūtat et interrogat: ``Salvēte, dominae pulchrae! Ubi habitat Sextus Caecilius? Mē vocat, amīcum suum.''
+
+\marginpar{\vsnonl{-7}A: vīlla Sexti Caeciliī\\B: vīlla Septimī Metellī\\C: vīlla Quintī Iūliī\\D: vīlla Quintī Metellī\\E: via Barca\\F: via Leppia\\G: porta Cornēlia\\H: porta Claudia\\I: X mīlia\\K: XII mīlia}
+\marginpar{\vsnonl{1}Pōne litterās hīc:\vs{0.5}\marpic{}{villae.png}}Respondet fēmina prīma: ``Ō! Vīlla Sextī Caeciliī post vīllam Septimī Metellī est, quae est vīlla magna cum paucīs fenestrīs et bonō hortō quae ante vīllam Quīntī Iūliī est.''
+
+Respondet fēmina secunda: ``Vīlla Quīntī Iūliī autem inter vīl\-lam Oc\-tā\-viī Caeciliī et vīllam Sextī Iūliī est, quae est vīlla parva cum multīs fenestrīs et malō hortō.''
+
+Respondet fēmina tertia: ``Et vīlla Sextī Iūliī quae prope Viam Barcam est, ubi Via Barca in Viam Leppiam venit, quae ad vīllam Quīntī Metellī it, vīllam bonam sine fenestrīs, duodecim mīlia ā Portā Cornēliā.''
+
+Vir in equō fessus audit. Quot vīllae, quot Sextī, quot Iūliī! Rūrsus fēminās interrogat: ``Proculne est Porta Cornēlia ā portā quae hīc est?''
+
+Respondet fēmina prīma: ``Nōn est. Quī ad Portam Cornēliam ambulat tantum quattuor portās it circum mūrum. Porta hīc Porta Aemilia est, et Porta Cornēlia post trēs cēterās portās est.''
+
+Respondet fēmina secunda: ``Nōn autem ex Portā Cornēliā dis\-cēdit Via Barca, sed ex Portā Claudiā. Est porta secunda post Portam Cornēliam, et Porta Cornēlia tantum duās portās post Portam Aurēliam est.''
+
+\marginpar{\vsnonl{-2.5}A: porta Claudia\\B: porta Aemilia\\C: porta Cornēlia\\D: porta Aurēlia}
+\marginpar{\vsnonl{1}Pōne litterās hīc:\vs{0.5}\marpic{}{portae.png}}Vir in equō iam tam īrātus quam fessus audit. Iam equum imperat: ``Age! Portam Claudiam venī, quae duās portās ante Portam Cornēliam est, quae … porta tertia post portam est quae hīc est?'' Cum equō discēdit.
+Respondet fēmina tertia: ``Est Porta Claudia ex quā Via Barca discēdit, sed est via inter Portam Cornēliam et Vīllam Sextī Iūliī duodecim mīlia longa. Vīlla Septimī Metellī autem decem tantum mīlia ā Portā Claudiā est.''
+
+Vident feminae virum equumque, quī iam parvae videntur, quia procul sunt ab iīs.
+\marginpar{videntur}