+Batiātus tacet. Spartacus sūmit baculum eius, rūrsusque Batiātum verberat. Eum vocat: ``Batiāte!''
+
+Batiātus nūllum vocābulum respondet, tantum plōrat.
+
+Naevia: ``Ecce sacculum eius! Vidē, hīc! Habet pecūniam suam in sacculum suum!''
+
+Naevia sacculum eius sūmit.
+
+Crīxus: ``Num vacuus est?''
+
+Spartacus imperat: ``Sacculum in mēnsā pōne, Naevia!''
+
+\marginpar{Naevia $\rightarrow$ ``Naevia!''\\\emph{Sed:}\\Crīxus $\rightarrow$ ``Crīxe!''}
+
+Naevia respondet: ``Nōn sacculus tuus est, Spartace, neque sacculus tuus, Crīxe! Sacculus meus est.''
+
+Spartacus rūrsus imperat: ``In mēnsā pōne!''
+
+Naevia tacet, et pāret. In sacculō nummī sunt.
+
+Crīxus: ``Quot nummī sunt?''
+
+Naevia numerat: ``Sunt decem nummī.''
+
+Sunt laetī Spartacus Crīxus Naeviaque, quia numerus num\-mō\-rum in mēnsā magnus est. Sed trēs hominēs sunt Naevia Spartacus Crī\-xus\-que. Quem numerum nummōrum habet ūnus homō?
+
+\marginpar{\marpic{0.75}{vitruvian.png}ūnus homō,\\multī hominēs}
+
+Spartacus prīmum nummum sūmit, et Crīxum imperat: ``Nummum secundum sūme, Crīxe.'' Is sūmit. ``Nummum tertium sūme, Naevia.'' Sūmit.
+
+Iam septem nummī in sacculō sunt. Rūrsus ūnum sūmit Spartacus, ūnum sūmit Crīxus, ūnum Naevia.
+
+Iam quattuor nummī in sacculō sunt. Rūrsus sūmit Spartacus, sūmit Crīxus, sūmit Naevia.
+
+Iam ūnus tantum nummus cēterus in sacculō est. Cuius nummus est? Tacet Spartacus, tacet Crīxus, tacet Naevia.
+
+Rīdet Crīxus, et sūmit nummum. Num nummus eius est? Īrātī sunt Spartacus Naeviaque. Baculum Batiātī sūmit Spartacus.
+
+Sed ecce, Crīxus nummum in nāsō\marginpar{\marpic{0.5}{nasus.png}nāsus} Batiātī pōnit. Iam Spartacus rīdet, iam rīdet Naevia. Crīxus: ``Probus servus est Batiātus. Batiāte, probe serve – nummum tuum sūme!'' Batiātus tacet, et pāret.
+
+Sed audī! Vocat fēmina: ``Batiāte!'' Est Seppia quae vocat, fīlia Batiātī. Iam Spartacus nōn rīdet, neque rīdet Naevia.
+
+Crīxus: ``Fū! Fīlia adest.''
+
+Spartacus: ``Nōn iam adest. Sed venit. Nōn iam audit neque videt quod hīc est. Tacē.''
+
+Batiātus fīliam suam vocat: ``Seppia! Sep…!'' Rūrsus eum pulsat Naevia.
+
+Spartacus: ``Tacē, Batiāte! Nūllum verbum respondē!''
+
+Seppia rūrsus vocat: ``Batiāte? Respondē!'' Nōn iam Batiātum videt neque Spartacum Crīxumque. Sed videt Naeviam, quae venit.% \vs{0.5}
+\noindent\vs{-0.5}\\\includegraphics[width=\textwidth]{pics/hiding.png} % \\\noindent
+
+Salūtat Seppiam Naevia: ``Salvē, Seppia!''
+
+Nōn salūtat Naeviam Seppia, tantum eam interrogat: ``Batiātus adest?''
+
+Naevia: ``Hīc nōn est. Abest.''
+
+Seppia: ``Nōnne mē vocat? Vir mē vocat!''
+
+\marginpar{``Improbus\\ servus est.''\\\emph{Sed:}\\``Improbum\\ servum!''}
+Rīdet Naevia: ``Nōn Batiātus est quī tē vocat. Est Crīxus, quī laetus est, quia tē videt.''
+
+Seppia: ``Quid? Improbum Crīxum! Servus fīlīam dominī suī nōn vocat. Fū!''
+
+Seppia Crīxum accūsat, et īrāta discēdit. Nōn audit Naeviam, quae quoque discēdit, sed laeta rīdet.
+
+\mychapter{}{VILLA VACUA}{AD CAPITVLVM V}{}
+Ubi sunt ancillae, ubi servī? Ubi sunt māter paterque et Quīntus Mārcusque? Nūllōs Iūlia audit, nūllōs videt. Vocat: ``Māter! Pater! Venīte!'' Nūllī veniunt. Vocat: ``Quīnte! Mārce! Respondite!'' Nūllī respondunt. Absunt. Sōla est Iūlia in vīllā vacuā.
+
+Id Iūliam nōn dēlectat. Cūr iī cum servīs ancillīsque discēdunt, quod agunt, et cūr sine eā? Nōnne amant fīliam suam, quae eōs amat? Plōrat Iūlia sōla. Discēduntne quia foeda est puella, neque proba, neque bona? Plōrat et plōrat.
+
+Rūrsus servōs ancillāsque vocat. In cubicula eōrum venit, venit in ātrium, in cubicula Mārcī Quīn\-tī\-que, in cubiculum Iūliī Aemiliaeque. Iam in ōstiō est: Ecce hortus magnus! In eum nōn venit. Is Iūliam nōn dēlectat, quia parvī virī foedī improbīque in eō habitant, quī eam vocant et rīdent. Discēdit ab ōstiō, rūrsus in ātrium venit.
+
+Videt aquam in impluviō, et in impluvium venit. Pulsat aquam. Iam nōn plōrat, sed rīdet: Amat aquam et id quod in eā agit, et nūllam mātrem nūllāsque ancillās audit quae eam vocant: ``Ō Iūlia, improba puella est quae aquam pulsat!'' Iam aqua nōn tantum in impluviō est, sed etiam ex eō venit. Pulsat et pulsat Iūlia aquam, et iam aqua ex ātriō in cubicula venit, et iam impluvium vacuum est.
+
+Discēdit Iūlia ex impluviō et ex ātriō, et in peristȳlum venit. Hortum magnum Iūlia nōn amat, sed hortus parvus in peristȳlō eam dēlectat. Dēlectant eam līlia hīc,\marginpar{quās: līlia (acc.)}quās amat, et rosae quoque: Eās carpit, et nāsum suum in iīs pōnit. Carpit multās rosās, et multa līlia etiam, et ea numerat: ``Ūnum, duo, tria, quattuor, …''
+
+Respondet: ``Quīnque.''
+
+Tacet Iūlia. Quid? Quis respondet? Tacet et audit. Num virī parvī quī eam nōn dēlectant ex hortō magnō in peristȳlō veniunt?
+
+Nūllum audit. Rīdet Iūlia. Sōla est!
+
+Rūrsus numerat: ``Sex, septem, octō …''