+Batiātus tacet. Spartacus sūmit baculum eius, rūrsusque Batiātum verberat. Eum vocat: ``Batiāte!''
+
+Batiātus nūllum vocābulum respondet, tantum plōrat.
+
+Naevia: ``Ecce sacculum eius! Vidē, hīc! Habet pecūniam suam in sacculō suō!''
+
+Naevia sacculum eius sūmit.
+
+Crīxus: ``Num vacuus est?''
+
+Spartacus imperat: ``Sacculum in mēnsā pōne, Naevia!''
+
+\marginpar{Naevia $\rightarrow$ ``Naevia!''\\\emph{Sed:}\\Crīxus $\rightarrow$ ``Crīxe!''}
+
+Naevia respondet: ``Nōn sacculus tuus est, Spartace, neque sacculus tuus, Crīxe! Sacculus meus est.''
+
+Spartacus rūrsus imperat: ``In mēnsā pōne!''
+
+Naevia tacet, et pāret. In sacculō nummī sunt.
+
+Crīxus: ``Quot nummī sunt?''
+
+Naevia numerat: ``Sunt decem nummī.''
+
+Sunt laetī Spartacus Crīxus Naeviaque, quia numerus num\-mō\-rum in mēnsā magnus est. Sed trēs hominēs sunt Naevia Spartacus Crī\-xus\-que. Quem numerum nummōrum habet ūnus homō?
+
+\marginpar{\marpic{0.75}{vitruvian.png}ūnus homō,\\multī hominēs}
+
+Spartacus prīmum nummum sūmit, et Crīxum imperat: ``Nummum secundum sūme, Crīxe.'' Is sūmit. ``Nummum tertium sūme, Naevia.'' Sūmit.
+
+Iam septem nummī in sacculō sunt. Rūrsus ūnum sūmit Spartacus, ūnum sūmit Crīxus, ūnum Naevia.
+
+Iam quattuor nummī in sacculō sunt. Rūrsus sūmit Spartacus, sūmit Crīxus, sūmit Naevia.
+
+Iam ūnus tantum nummus cēterus in sacculō est. Cuius nummus est? Tacet Spartacus, tacet Crīxus, tacet Naevia.
+
+Rīdet Crīxus, et sūmit nummum. Num nummus eius est? Īrātī sunt Spartacus Naeviaque. Baculum Batiātī sūmit Spartacus.
+
+Sed ecce, Crīxus nummum in nāsō\marginpar{\marpic{0.5}{nasus.png}nāsus} Batiātī pōnit. Iam Spartacus rīdet, iam rīdet Naevia. Crīxus: ``Batiātus bonus servus est. Batiāte, bone et probe serve – nummum tuum sūme!'' Batiātus tacet, et pāret.
+
+Sed audī! Vocat fēmina: ``Batiāte!'' Est Seppia quae vocat, fīlia Batiātī. Iam Spartacus nōn rīdet, neque rīdet Naevia.
+
+Crīxus: ``Fū! Fīlia adest.''
+
+Spartacus: ``Nōn iam adest. Sed venit. Nōn iam audit neque videt quod hīc est. Tacē.''
+
+Batiātus fīliam suam vocat: ``Seppia! Sep…!'' Rūrsus eum pulsat Naevia.
+
+Spartacus: ``Tacē, Batiāte! Nūllum verbum respondē!''
+
+Seppia rūrsus vocat: ``Batiāte? Respondē!'' Nōn iam Batiātum videt neque Spartacum Crīxumque. Sed videt Naeviam, quae venit.% \vs{0.5}
+\noindent\vs{-0.5}\\\includegraphics[width=\textwidth]{pics/hiding.png} % \\\noindent
+
+Naevia Seppiam salūtat: ``Salvē, Seppia!''
+
+Nōn salūtat Naeviam Seppia, tantum eam interrogat: ``Batiātus adest?''
+
+Naevia respondet: ``Hīc nōn est. Abest.''
+
+Seppia: ``Nōnne mē vocat? Vir mē vocat!''
+
+\marginpar{``Improbus\\ servus est.'' : \\``Improb\emph{um} serv\emph{um}!''}
+Rīdet Naevia, et respondet: ``Nōn Batiātus est quī tē vocat. Est Crīxus, quī laetus est, quia tē videt.''
+
+Seppia: ``Quid? Improbum Crīxum! Servus probus fīlīam dominī suī nōn vocat. Fū!''
+
+Seppia Crīxum accūsat, et īrāta discēdit. Nōn audit Naeviam, quae quoque discēdit, sed laeta rīdet.
+
+\mychapter{}{VILLA VACVA}{AD CAPITVLVM V}{}
+Ubi sunt ancillae, ubi servī? Ubi sunt māter paterque et Quīntus Mārcusque? Nūllōs Iūlia audit, nūllōs videt. Vocat: ``Māter! Pater! Venīte!'' Nūllī veniunt. Vocat: ``Quīnte! Mārce! Respondēte!'' Nūllī respondent. Absunt. Sōla est Iūlia in vīllā vacuā.
+
+Id Iūliam nōn dēlectat. Cūr iī cum servīs ancillīsque discēdunt, quid agunt, et cūr sine eā? Num amant fīliam suam, quae eōs amat? Plōrat Iūlia sōla. Discēduntne iī quia foeda est puella, neque proba, neque bona? Plōrat et plōrat.
+
+Rūrsus servōs ancillāsque vocat. In cubicula eōrum venit, venit in ātrium, in cubicula Mārcī Quīn\-tī\-que, in cubiculum Iūliī Aemiliaeque. Iam in ōstiō est: Ecce hortus magnus! In eum nōn venit. Is Iūliam nōn dēlectat, quia in eō habitant faunī, quī sunt virī parvī foedī improbīque, quī eam vocant et rīdent. Discēdit ab ōstiō.
+
+\marginpar{\marpic{}{fauni.png}faunus, faunī}
+
+Rūrsus in ātrium venit. Videt aquam in impluviō, et in impluvium venit, et aquam pulsat. Iam nōn plōrat, sed rīdet: Amat aquam et id quod in eā agit, et nūllam mātrem nūllāsque ancillās audit quae eam vocant: ``Iūlia! Improba puella est quae aquam pulsat!'' Iam aqua nōn tantum in impluviō est, sed etiam ex eō venit. Fluviī in ātriō sunt! Ōceanus est! Iūlia aquam pulsat et pulsat, et iam aqua ex ātriō in cubicula venit, et iam impluvium vacuum est.
+
+Discēdit Iūlia ex impluviō et ex ātriō, et in peristȳlum venit. Hortum magnum Iūlia nōn amat, sed hortus parvus in peristȳlō eam dēlectat. Dēlectant eam rosae hīc,\marginpar{\emph{quās}: rosās}quās amat, et līlia quoque: Iūlia ea\marginpar{e\emph{a} (\emph{acc}) carpit :\\līli\emph{a} (\emph{acc}) carpit\\\emph{Sed:}\\e\emph{a} (\emph{nōm}) e\emph{ās} carpit :\\Iūli\emph{a} ros\emph{ās} carpit}carpit, et nāsum suum in iīs pōnit. Multās rosās carpit, et multa līlia etiam, et ea numerat: ``Ūnum, duo, tria, quattuor, …''
+
+Respondet: ``Quīnque.''
+
+Tacet Iūlia. Quid? Quis respondet? Tacet et audit. Num faunī ex hortō magnō in hortum parvum peristȳlī veniunt?
+
+Nūllum audit. Rīdet Iūlia. Sōla est!
+
+Rūrsus numerat: ``Sex, septem, octō …''
+
+Respondet: ``Novem.''
+
+Rūrsus tacet Iūlia. Iam nōn rīdet. Audit et audit. Videt līlia et rosās. Sunt multae, sunt pulchrae. Tacent. Sed … Audiuntne\marginpar{e\emph{ae}: ros\emph{ae}\\e\emph{am}: Iūli\emph{am}}eae eam? Suntne eae quae eam respondent? Iūlia rūrsus audit.
+
+``Lalla…'' Cantant! Līlia cantant!
+
+``Lallalla!'' Rosae etiam cantant!
+
+``Ō, improbam ancillam! Dēlia, tacē! Iam nōn dormit mea bona et proba puella.''
+
+Aemilia īrāta est, quia fīlia sua iam rūrsus nōn dormit, quia rūrsus Dēlia, quae ancilla eius est, cantat. Id Mārcum, fīlium eius quī quoque adest, dēlectat: Rīdet eās trēs.\marginpar{eās trēs: eās, quae trēs sunt\\(\emph{nōm.}: trēs, trēs, tria;\\\emph{acc.}: trēs, trēs, tria)}Iam Dēlia etiam īrāta est, et Aemiliam respondet: ``Ancilla tua tantum cantat, nōn rīdet dominam neque fīliam eius. Puerum tuum verberā!''
+
+Quīntus venit. Aemiliam Dēliamque īrātās videt, laetumque Mārcum. Eum accūsat: ``Quid is agit? Rūrsusne improbus est?'' Iūlia tantum nōn īrāta est, quia adest familia sua (sine Iūliō) quam amat. Iam sōla nōn est! Rīdet quia Mārcus rīdet – rīdet cum Marcō.
+
+Mārcus: ``Quid? Cūr Iūlia mē rīdet?'' Īrātus Quīntum pulsat.
+
+\mychapter{}{MVLTAE VILLAE, MVLTAE PORTAE}{AD CAPITVLVM VI}{}
+
+\marginpar{\vsnonl{-7}mīlia: \marpic{0.5}{milia.png}}Ecce fēminae ante mūrum. Ex portā in mūrō vir ad eās equō vehitur. Fēminās salūtat et interrogat: ``Salvēte, dominae pulchrae! Ubi habitat Sextus Caecilius? Mē vocat, amīcum suum.''
+
+\marginpar{\vsnonl{-7}A: vīlla Sexti Caeciliī\\B: vīlla Septimī Metellī\\C: vīlla Quintī Iūliī\\D: vīlla Quintī Metellī\\E: via Barca\\F: via Leppia\\G: porta Cornēlia\\H: porta Claudia\\I: X mīlia\\K: XII mīlia}
+\marginpar{\vsnonl{1}Pōne litterās hīc:\vs{0.5}\marpic{}{villae.png}}Respondet fēmina prīma: ``Ō! Vīlla Sextī Caeciliī post vīllam Septimī Metellī est, quae est vīlla magna cum paucīs fenestrīs et bonō hortō quae ante vīllam Quīntī Iūliī est.''
+
+Respondet fēmina secunda: ``Vīlla Quīntī Iūliī autem inter vīl\-lam Oc\-tā\-viī Caeciliī et vīllam Sextī Iūliī est, quae est vīlla parva cum multīs fenestrīs et malō hortō.''
+
+Respondet fēmina tertia: ``Et vīlla Sextī Iūliī quae prope Viam Barcam est, ubi Via Barca in Viam Leppiam venit, quae ad vīllam Quīntī Metellī it, vīllam bonam sine fenestrīs, duodecim mīlia ā Portā Cornēliā.''
+
+Vir in equō fessus audit. Quot vīllae, quot Sextī, quot Iūliī! Rūrsus fēminās interrogat: ``Proculne est Porta Cornēlia ā portā quae hīc est?''
+
+Respondet fēmina prīma: ``Nōn est. Quī ad Portam Cornēliam ambulat tantum quattuor portās it circum mūrum. Porta hīc Porta Aemilia est, et Porta Cornēlia post trēs cēterās portās est.''