+Rūrsus tacet Iūlia. Iam nōn rīdet. Audit et audit. Videt līlia et rosās. Sunt multae, sunt pulchrae. Tacent. Sed … Audiuntne eae eam?\marginpar{eae: rosae\\eam: Iūliam}Suntne eae quae eam respondunt? Iūlia rūrsus audit.
+
+``Lalla…'' Cantant! Līlia cantant!
+
+``Lallalla!'' Rosae etiam cantant!
+
+``Ō, improbam ancillam! Dēlia, tacē! Iam nōn dormit mea bona et proba puella.''
+
+Aemilia īrāta est, quia fīlia sua iam rūrsus nōn dormit, quia rūrsus Dēlia, quae ancilla eius est, cantat. Id Mārcum, fīlium eius quī quoque adest, dēlectat: Rīdet eās trēs.\marginpar{eās trēs: eās, quae trēs sunt\\(nom.: trēs, trēs, tria;\\acc.: trēs, trēs, tria)}Iam Dēlia etiam īrāta est, et Aemiliam respondet: ``Ancilla tua tantum cantat, nōn rīdet dominam neque fīliam eius. Puerum tuum verberā!''
+
+Quīntus venit. Aemiliam Dēliamque īrātās videt, Mārcumque laetum. Eum accūsat: ``Quid is agit? Rūrsusne improbus est?'' Iūlia tantum nōn īrāta est, quia adest familia sua (sine Iūliō) quam amat. Iam sōla nōn est! Rīdet quia Mārcus rīdet – rīdet cum Marcō.
+
+Mārcus: ``Quid? Cūr Iūlia mē rīdet?'' Īrātus Quīntum pulsat.
+
+\mychapter{}{LONGA VIA AD SEXTVM CAECILIVM}{AD CAPITVLVM VI}{}
+Ecce fēminae ante mūrum. Vident virum quī ex portā in mūrō ad eās equō vehitur. Fēminās salūtat et interrogat: ``Salvēte, amīcae! Ubi habitat Sextus Caecilius? Mē vocat.''
+
+Respondet fēmina prīma: ``Vīlla Sextī Caeciliī post vīllam Septimī Metellī est, quae ante villam Quīntī Iūliī est.''
+
+Respondet fēmina secunda: ``Vīlla Quīntī Iūliī autem inter vīl\-lam Oc\-tā\-viī Caeciliī et vīllam Sextī Iūliī est.''
+
+Respondet fēmina tertia: `` Vīlla Sextī Iūliī prope Viam Barcam est, ubi in Viam Lepiam it, duodecim mīlia ā Portā Cornēliā.''
+\marginpar{mīlia}
+
+Vir in equō fessus audit. Quot vīllae, quot Sextī, quot Iūliī! Rūrsus fēminās interrogat: ``Proculne est Porta Cornēlia ā portā quae hīc est?''
+
+Respondet fēmina prīma: ``Nōn est. Quī ad Portam Cornēliam ambulat tantum quattuor portās it circum mūrum. Porta hīc Porta Aemilia est, et Porta Cornēlia post trēs cēterās portās est.''
+
+Respondet fēmina secunda: ``Nōn autem ex Portā Cornēliā dis\-cēdit Via Barca, sed ex Portā Claudiā. Est porta secunda post Portam Cornēliam.''