+Sunt septem nummī in sacculō. Rūrsus ūnum sūmit Spartacus, ūnum sūmit Crīxus, ūnum Naevia.
+
+Sunt quattuor nummī in sacculō. Rūrsus sūmit Spartacus, sūmit Crīxus, sūmit Naevia.
+
+Est ūnus tantum nummus cēterus in sacculō. Cuius nummus est? Tacet Spartacus, tacet Crīxus, tacet Naevia.
+
+Rīdet Crīxus, et sūmit nummum. Num nummus eius est? Īrātī sunt Spartacus Naeviaque. Sūmit baculum Spartacus.
+
+Sed ecce, pōnit Crīxus nummum in nāsō\marginpar{nāsus} Batiātī. Iam rīdet Spartacus, iam rīdet Naevia. Crīxus: ``Probus servus est Batiātus. Batiāte, probe serve – sūme nummum tuum!'' Tacet Batiātus, et pāret.
+
+Sed audī, vocat fēmina: ``Batiāte!'' Est Seppia quae vocat, fīlia Batiātī. Iam nōn rīdet Spartacus, neque rīdet Naevia.
+
+Crīxus: ``Fū! Fīlia adest.''
+
+Spartacus: ``Nōn iam adest. Sed venit. Nōn iam audit neque videt quod hīc est. Tacē.''
+
+Batiātus fīliam suam vocat: ``Seppia! Sep…!'' Pulsat eum rūrsus Naevia.
+
+Spartacus: ``Tacē, Batiāte. Nullum verbum respondē.''
+
+Seppia rūrsus vocat: ``Batiāte? Respondē!'' Nōn iam videt Batiātum neque videt Spartācum Crīxumque. Sed videt Naeviam, quae venit.
+
+Salūtat Seppiam Naevia: ``Salvē!''
+
+Nōn salūtat Naeviam Seppia, tantum eam interrogat: ``Batiātus adest?''
+
+Naevia: ``Hīc nōn est. Abest.''
+
+Seppia: ``Nōnne\marginpar{nōnne = nōn-ne} mē vocat? Vir mē vocat!''
+
+Rīdet Naevia: ``Nōn Batiātus est quī tē vocat. Est Crīxus, quī laetus est, quia tē videt.''
+
+Seppia: ``Quid? Improbum Crīxum! Servus fīlīam dominī suī nōn vocat. Fū!''
+
+Discēdit Seppia īrāta. Discēdit Naevia laeta.
+
+\mychapter{}{VILLA VACUA}{AD CAPITVLVM V}{}
+Ubi sunt ancillae, ubi servī? Ubi sunt māter et pater, Quīntus Mārcusque? Nūllum audit, nūllum videt. Vocat: ``Māter! Pater! Quīnte! Mārce! Respondite!'' Nūllī respondunt. Absunt. Sōla est Iūlia in vīllā vacuā.
+
+Nōn dēlectat Iūliam. Cūr discēdunt, cūr sine eā? Nōnne amant fīliam suam, quae eōs amat? Plōrat Iūlia sōla. Num discēdunt quia foeda est puella, et improba? Plōrat et plōrat.
+
+Rūrsus vocat servōs ancillāsque. Venit in cubicula eōrum, venit in ātrium, in cubicula Mārcī Quīn\-tī\-que, in cubiculum Iūliī Aemiliaeque. Venit ad fenestram: Ecce hortus magnus est. Hortus magnus Iūliam nōn dēlectat. Discēdit ab fenestrā et rūrsus in ātrium venit.
+
+Videt aquam in impluviō, et ad impluvium venit. Pulsat aquam. Num iam plōrat? Nōn plōrat, sed rīdet: Amat quod agit, et nūlla ancilla, nūlla māter adest quae eam vocat: ``Iūliā! Improba est puella quae aquam pulsat!'' Iam aqua nōn tantum in impluviō est, sed etiam ex impluviō. Pulsat et pulsat Iūlia aquam, et iam magna est aqua in ātriō, et impluvium vacuum.
+
+Discēdit Iūlia ex ātriō, et ad peristȳlum venit. Hortum magnum quī ex villā est nōn amat, sed hortus parvus in peristȳlō eam dēlectat. Dēlectant eam līlia hīc, quae amat, et rosae, quās carpit. Carpit multās rosās, et multa līlia etiam, et ea numerat: ``Ūnum, duo, tria, quattuor, …''
+
+Respondet: ``Quīnque.''
+
+Tacet Iūlia. Quid? Quī respondet? Tacet et audit.
+
+Nūllum audit. Rīdet Iūlia. Sōla est!
+
+Rūrsus numerat: ``Sex, septem, octō …''
+
+Respondet: ``Novem.''
+
+Rūrsus tacet Iūlia. Iam nōn rīdet. Audit et audit. Videt līlia et rosās. Sunt multae, sunt pulchrae. Tacent. Sed … num eae eam vident? Iūlia audit.
+
+``Lalla…''
+
+Cantant! Līlia cantant!
+
+``Lallalla!''